- TUBUS et TUBA
- TUBUS et TUBAsolô genere differunt, idem plave significantia. Unde tubi in sacris olim dicit, quibus tibicines canebant, ut scribit Varro, l. 4. de L. L. Nempe formam oblongam et directam et concavam Latini veteres tubum dixêre, ex Graeco τύπος: unde forma in aquaeductibus, pro tuba; et qui tumultuatur in loquendo ac marticulate pronuntiat, Graeci ἄτυβον, Latini atubum, appellavêre, Salmas. ad Vopisc. in Carino, c. 18. In specie tubos et bubulos Recentiores dixerunt, tibiarum operimenta. Querolus, aestum vestitis genibus, brumam nudis cruribus, in soccis hiemes, cancros in tubulis age. Τουβία quoque Graecl. Achmes, ἐὰν δὲ ἴδῃ τις, ὅτι ἔβαλε τουβία νέα, ἑυρήσει νέαν χαρὰν εν τῷ πλούτῳ αὐτοῦ διὰ την` ἀπ᾿ αὐτῶν οκέπην τῶ οκελῶν. Unde et καλκότουβα ocreas appellârunt, h. e. aeneos tubos. At cum equitarent, super illos tubos accipiebant et aliud genus tegendis tubulis, quos tubirucos vel tubrucos nominâsse diximus. Salmas. idem Not. ad Tertullian. de Pallio, c. 5. Pero est βαθὺ καὶ χοῖλον ὑπόδημα, qualis erat Romanus calceus, qui ad medium crus usque perveniebat, totus ex corio, ut sunt, quas hodie bottinas vocamus; hoc calceos et zanchas et tubulos et perones et caligas etiam nuncupârunt. Hodie vox frequens, de machinis bellicis maioribus minoribusque, vi pulveris pyrii globos globulosque plumbeos eiaculantibus, uti passim videre est apud Hug. Grotium Annal. et Hist. Belg. Vide quoque Becmannum de Origin. L. L. ubi tubulum etiam de homine improbo dici, et Tibullum inde formatum ait: uti de vaporbus subter et per parietes, ad calefacienda concla via, in tubis olim adactis, infra voce Vapor.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.